라틴어 문장 검색

mox ubi delicias et rari pignus amici sensit et amissi puerum solacia Blaesi, tollit humo magnaque ligat cervice diuque ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis Elysii, steriles ramos mutasque volucres porgit et obtunso pallentes germine flores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus88)
cessere priores deliciae famulumque greges;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 31)
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces delicias doctumque sui convicia Nili infantem, lingua nimium salibusque protervum, dilexi:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum40)
Dissolutus est deliciis cuius latus alieno labore condoluit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, D12)
Anus cum ludit, morti delicias facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 030)
neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et inutiles se proiecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent, cum subito clamor tubarumque sonus - iam enim prope vallum hostes erant - exauditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 540:1)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
Egon ut non domo uxori meae subripiam in deliciis pallam quam habet, atque ad te deferam, non edepol conduci possum vita uxoris annua.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 252)
nimias delicias facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 126)
Heia, delicias facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 340)
Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 241)
Tu urbanus vero scurra, deliciae popli, rus mihi tu obiectas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 123)
Paegnium, deliciae pueri, salve.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 255)
Enim vero, ere, facis delicias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 280)
Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2120)

SEARCH

MENU NAVIGATION