라틴어 문장 검색

quemnam te esse dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:2)
ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum, ut semper, sed dementem * * * * * * rebus ad victum necessariis esse invictus * * potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장1)
sed quinam est iste epilogus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 111:8)
quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:6)
Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum constemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendique causa quaesita sit ars atque eius utilitas deorum inmortalium inventioni consecrata, animi autem medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam multis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 1:1)
Quonam tandem modo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:7)
quisnam florem liberum invidit meum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:4)
cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 56:5)
quis tam demens, ut sua voluntate maereat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 71:5)
Quidnam est istuc?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 9:4)
admiratum Leontem novitatem nominis quaesivisse, quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 8:7)
non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates - sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:2)
In surditate vero quidnam est mali?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:1)
deinde ubi in Physicam descenditur, conferendae sunt hae rationes cum Phaenomenis, ut innotescat quaenam virium conditiones singulis corporum attractivorum generibus competant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 90:13)
& sic Navium figurae variae in Typis exiguis constructae inter se conferri, ut quaenam ad navigandum aptissimae sint, sumptibus parvis tentetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 108:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION