라틴어 문장 검색

legistis utique et Calvi et Bruti ad Ciceronem missas epistulas, ex quibus facile est deprehendere Calvum quidem Ciceroni visum exsanguem et aridum, Brutum autem otiosum atque diiunctum;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 5:1)
itaque hercule in libris Ciceronis deprehendere licet, non geometriae, non musicae, non grammaticae, non denique ullius ingenuae artis scientiam ei defuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 4:1)
quod adeo neglegitur ab horum temporum disertis, ut in actionibus eorum huius quoque cotidiani sermonis foeda ac pudenda vitia deprehendantur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 3:1)
habebantque ipsius populi diversissimarum aurium copiam, ex qua facile deprehenderent, quid in quoque vel probaretur vel displiceret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 34장 4:3)
et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 2:2)
igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasiones;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 4:1)
quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus ministrantem adgressus terga occasioni patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:2)
porro in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 6:3)
quos quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:1)
qui trepidi, fortuitusne militum furor an dolus imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formidine detegi, simul Othonis vultum intueri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 81장2)
sed in discursu ac tenebris et rerum omnium confusione patefieri occasio etiam adversus me potest.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장2)
maesta primum fama, dein profugi e proelio perditas res patefaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장2)
deprehensi cum litteris edictisque Vespasiani per Raetiam et Gallias militum et centurionum quidam ad Vitellium missi necantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장3)
Dum hac totius orbis nutatione fortuna imperii transit, Primus Antonius nequaquam pari innocentia post Cremonam agebat, satis factum bello ratus et cetera ex facili, seu felicitas in tali ingenio avaritiam superbiam ceteraque occulta mala patefecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION