라틴어 문장 검색

adicitur autem ad mediam latitudinem, quantum est prope foramen factum in descriptione, latitudine et crassitudine foraminis V, altitudo parte IIII.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장28)
At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:5)
Est et in descriptione languoris habitus, ut est tota descriptio pestilentiae apud Thucydidem, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 3:1)
Sed cum talem esse deum certa notione animi praesentiamus, primum ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem quam ut primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius fieri potest, animantem esse et deum iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 45:4)
Plana vero superficies in numeris invenitur, quotiens a tribus inchoatione facta addita descriptionis latitudine insequentium se naturalium numerorum multitudine anguli dilatantur, ut sit primus triangulus numerus, secundus quadratus, tertius qui sub quinque angulis continetur, quem pentagonum Graeci nominant, quartus exagonus, id est qui sex angulis includitur et ceteri eodem modo singillatim per naturalem numerum angulos augeant in plana scilicet descriptione figurarum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION