라틴어 문장 검색

In Adhortatione apostolica Evangelii gaudium de relativismo practico locuti sumus, qui nostram designat aetatem quique est “multo periculosior relativismo doctrinali”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 161:2)
150. Cum commune sit vinculum inter urbis spatium et consuetudinem humanam, illi qui aedificia, partes urbium, spatia publica et urbes designant, auxilio egent variarum disciplinarum quae intellegere processus sinant, symbolismum et personarum consuetudines.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 196:1)
modo quid designavit!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 219)
Interea Aeneas urbem designat aratro sortiturque domos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:5)
Ipse humili designat moenia fossa moliturque locum primasque in litore sedes castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:5)
inde castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas castor litteras exit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 208:2)
multum enim litteratus, qui sine aspiratione et producta secunda syllaba salutarit (avere est enim) et calefacere dixerit potius, quam quod dicimus, et conservauisse, his adiiciat face et dice et similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 241:1)
ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim , cum eadem littera alium alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:1)
Ubi vero maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non ut consumantur adfectus, sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut plane, qualis futura sit imago rei, statim appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 209:1)
sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 59:2)
Sed haec tamen non debent esse mimica Itaque nec illum probaverim, quanquam inter clarissimos sui temporis oratores fuit, qui pueris epilogum productis talos iecit medium, quos illi diripere coeperunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 65:1)
aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 261:2)
L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장3)
His rebus conparatis Catilina nihilo minus in proxumum annum consulatum petebat sperans, si designatus foret, facile se ex voluntate Antonio usurum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION