라틴어 문장 검색

C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detineretur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas locaverat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad magistratus indicasse, servisse aliquando Laberio Maximo, captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam pervenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 741)
Traditur et nymphe mortalis amore Calypso Capta recusantem detinuisse virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1711)
nec secura quies illos similisque sopori detinet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:456)
ipse deum volucrem detinuisse paro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:77)
monstra maris Sirenes erant, quae voce canora quamlibet admissas detinuere rates.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 63:2)
detinet, et longa iungitur ipsa mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 136:1)
si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni, quidve loqui certis iuverit ista modis, detinui dicam curas tempusque fefelli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1023)
ille manus olim missuras Hectora leto creditur in lyricis detinuisse modis, venerat Alcides exhausta parte laborum, iussaque restabant ultima paene viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권237)
quid solito citius liquido iubar aequore tollit candida, Lucifero praeveniente, dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권346)
Et tua sic latos spargantur membra per agros , Tamquam quae patrias detinuere vias . Aere Perilleo veros imitere iuvencos, Ad formam tauri conveniente sono . Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resecta More bovis Paphio clausus in aere gemas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:4)
" Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem iunctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:7)
E quibus una levi deducens pollice filum "dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet" inquit, "utile opus manuum vario sermone levemus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 4:1)
Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 26:4)
et mea sunt populo saltata poemata saepe, saepe oculos etiam detinuere tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1233)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)

SEARCH

MENU NAVIGATION