라틴어 문장 검색

Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur videret ne quid res publica detrimenti caperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 44:1)
quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 660:1)
sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 133:1)
frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 141:1)
quae postquam sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules quod exspectassent a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam vindicem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 149:1)
stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura in trium gratiam tribunorum, fieret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 479:1)
posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 527:1)
dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 225:1)
Claudi, qui largitionem novam prodigam inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo minus tributi plebes conferret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 229:1)
ea largitio sperni coepta, quia spei maioris avertendae solacium obiectum censebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 276:1)
sed largitioni tribuniciae adversarius quaerebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:3)
decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem habentem, ut videant magistratus ne quid ex perniciosis consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 201:1)
cum dies venit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque voces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem invenio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 209:1)
ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 408:1)
deinde libertatis restitutae dulce auditu crebro usurpatum et spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo mutavere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante desiderati regis paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION