라틴어 문장 검색

Nam prope oppidum Sancti Albani in Britannia praelium commissum fuerat in quo Britanni profligati sunt, duxque Aurelianensis et princeps Aurasionsis capti, caesis ex copiis Britannorum sex millibus, atqud inter eos domino de Woodvilla et cohorte eius prope universa dum fortissime dimicarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:8)
Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res geri videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam subactamque esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum quadam ex parte devicisset, cum duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus consumeret aestivorum.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 47장1)
Domini Jay legationem, ultimam cum Britannis pacem servandi rationem, merito, duxit Washingtonius, foederisque, modo cum Britannis icti, rejectionem belli praenunciam proculdubio fore probe cognovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.48)
Quamvis commoda nonnulla, foedere isto, Britannis concessa fuissent, nullum, tamen, foedus Americanis commodius, illo tempore, a Britannis impetrari aut extorqueri poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.83)
devicta asia subsedit adulter quidam 'sub' pro 'post' accipiunt, ut sit pro 'post possedit'. legitur et 'devictam Asiam':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2681)
ut scilicet rex Gallus a bello Britannico desisteret, aut si necessario bellum habendum esset, in bonam partem acciperet si populi sui precibus motus (qui caussae Britannorum tanquam veterum amicorum et foederatorum suorum impense favebant) suppetias eis mitteret, protestando nihilominus se, quo leges amicitiae et foederum cum Gallia religiose servaret, copiis suis imperare in animo habere ut Britannis quidem succurrerent, ad Gallos autem bellum minime extenderent, nisi quatenus ad possessionem Britanniae tuendam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION