라틴어 문장 검색

solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII2)
serpente ciconia pullos nutrit et inventa per devia rura lacerta:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV26)
Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput, sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 7:2)
Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 8:1)
hic insidiis in valle dispositis dolo perculit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 8:2)
ILLYRII quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 1:1)
At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:1)
Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem, Si veteris potuit cervae conprendere lustra, Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans, Aethera per nitidum tenues sectatur odores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:3)
Perque imas serpit valles, et Gallica certus Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:35)
Tollere silva comas, stagnis emergere colles Incipiunt, visoque die durescere valles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:4)
Adtollunt campo geminae iuga saxea rupes, Valle cava media.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:17)
Quibus hoste potito Faucibus, emitti terrarum in devia Martem Inque feras gentes, Caesar videt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:20)
Ipse cava regni vires in valle retentat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:4)
seu spiritus istas Destitit fauces, mundique in devia versum Duxit iter:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:29)
Iam Pompeianae celsi super ardua valli Exierant aquilae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION