라틴어 문장 검색

Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis et attente audientibus erat inlustris, a multitudine autem et a foro, cui nata eloquentia est, devorabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 1:4)
ipsius autem partes eae quae sunt infra quam id quod devoratur dilatantur, quae autem supra contrahuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:3)
sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Deli hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:2)
Ac si iam placet omnis artis oratori subiungere, tolerabilius est sic potius dicere, ut, quoniam dicendi facultas non debeat esse ieiuna atque nuda, sed aspersa atque distincta multarum rerum iucunda quadam varietate, sit boni oratoris multa auribus accepisse, multa vidisse, multa animo et cogitatione, multa etiam legendo percucurrisse, neque ea ut sua possedisse sed ut aliena libasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:1)
" Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:2)
Aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 36:9)
aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 36:9)
ille autem Regis hereditatem spe devorarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 21:13)
etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινωͺδία. sed valeant recta, vera, honesta consilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 5 2:6)
hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 8:3)
' eodem fonte se hausturum intelleget laudes suas, e quo sit leviter aspersus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 9:5)
Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 21 2:5)
nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:3)
huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in dicendo nimium quantum valent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 1:1)
p. IX)) Personarum signa etsi per totum codicem X sine dubio non legebantur, tamen notae M et Δ, quibus s. VI primus Iunilius Africanus magistri et discipuli partes in libris dialogi forma compositis distinguere instituit, initio libri I et II nonnullis locis fortasse adspersae erant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말213)

SEARCH

MENU NAVIGATION