라틴어 문장 검색

cuive in codem febris corporisque habitu cervix convertitur, sic ut devorare aeque nihil possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:2)
neve in ipso accessionis impetu, quia, quod tum infusum est, alvo continetur, regestumque in caput, multo gravius periculum efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 8:7)
Idque quod infunditur, neque frigidum esse oportet, neque calidum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 10:5)
Quum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lectulo debet aeger, nec primae cupiditati dejectionis protinus cedere:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 10:7)
item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 22:5)
Excitat autem validissime repente aqua frigida infusa.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 3:3)
Ille enim quum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando, bibendoque suam urinam, in exitium se praecipitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 3:7)
Ultimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per alvum infundere copiosam aquam calidam, eamque recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:7)
aeger non cibum devorare, non potionem potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:10)
item laseris optimi paulum devorare opus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 3:2)
Neque alienum est, absinthium contritum ex melle et pipere, ejusque catapotium quotidie devorare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 3:6)
Si vetus vitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem devorare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:4)
ex inferiori parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIX De coeliaco ventriculi morbo. 4:7)
Si vetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere vel ptisanae cremorem, vel lac, vel adipem liquatam, vel medullam cervinam, vel oleum, vel cum rosa butyrum, vel cum eadem album crudum ex ovis, vel aquam in qua lini semen decoctum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 3:1)
tum deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION