라틴어 문장 검색

Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 7:2)
Uocatur locus ille lingua Anglorum Hefenfelth, quod dici potest latine caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.10)
dicebantque, quod unus eorum Petrus, alius uocaretur Paulus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:8)
omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 646:1)
populus nihilo minus suffragia inibat, et ut quaeque intro vocata erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 165:2)
eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 298:2)
nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 267:1)
hane autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 340:1)
sane 'penetralia' proprie deorum dicuntur, non numquam etiam imae et interiores partes privatarum domorum vocantur, unde et penum dicimus locum, ubi conduntur quae ad vitam sunt necessaria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5084)
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:1)
sicut et nunc probat dicens 'me si fata meis paterentur ducere vitam' et dixit in primo quae me cumque vocant terrae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 33911)
Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:16)
et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat repperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Haegilisdun dicitur (a qua et silva vicina eodem nomine vocatur), existimans impiisimus, ut se rei veritas habebat, quia, quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandum esset, regius occursus in exercitu contraheret minus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 8:3)
Quare Marcialis cuidam suo amico qui vocabatur Iovianus et qui causa serviendiDeo sepe mutabat loca dixit, Cur adeo gaudes motu, Ioviane, locali Tam sepe sallis an levis es?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:10)
Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION