라틴어 문장 검색

Lentulus augur, divitiarum maximum exemplum, antequam illum libertini pauperem facerent, hic, qui quater milies sestertium suum vidit (proprie dixi ;
(세네카, 행복론, Liber II 117:2)
Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiavit, interfectores eius in provincias et imperia dimisit ;
(세네카, 행복론, Liber V 97:1)
Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 70:1)
Quod Sullae dictatori solus aliquid negavit et revocatus tantum non retro cessit et longius fugit ?
(세네카, De Providentia, book 1 28:3)
Andromacha, vester, augur haec Calchas canit;
(세네카, Troades 551:1)
et, si taceret augur haec Calchas, tamen
(세네카, Troades 552:1)
haec non sum rumore malo, non augure doctus;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 138)
sed tibi iam videor Dodona verior augur.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 212)
"quam nisi defendes, murorum Romulus augur ire Palatinas non bene uidit auis."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 624)
"hic quonam est qui sub mea iura redegit Samnitem, Gurges, Volsci qui terga cecidit, Marcius, et Senones fundens dictator et exul?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 34)
"sed perdita cernens terrarum spatia princeps iam Maximus, unum quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris invenit agricolam, flexi dum forte ligonis exercet dentes vel pando pronus aratro vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam, sic quondam ad patriae res fractas pauper arator, Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor ante boves trabeam dictatoremque salignae excepere fores atque ad sua tecta ferentem quod non persevit, turpique e fasce gravata vile triumphalis portavit purpura semen."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 161)
nec quos Euganeum bibens Timavum colle Antenoreo videbat augur divos Thessalicam movere pugnam;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem34)
Gaium Caesarem dictatorem, quo ferunt nullum rem militarem ducalius administrasse, studia certatim dictandi lectitandique sibi mutuo vindicavere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 1:1)
aut si te tantum Cincinnati dictatoris vita delectat, duc ante Raciliam, quae boves iungat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:6)
nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION