라틴어 문장 검색

Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi ephebum, ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi, et cetera quae libido distenta dictat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:2)
O si maneret condito sensus patri, Quam graviter ferret, quod voluntatem suam Interpretari non potuissent Attici!
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.19)
O mare, o litus, verum secretumque μουσεῖον, quam multa invenitis, quam multa dictatis!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 6:3)
Quo quidem honore, quantum ego interpretor, non modo defuncti memoriae, dolori patris, verum etiam exemplo prospectum est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 5:1)
Multum postea de impulsoribus sis, praecipue de Regulo questus est, qui se in sententia quam ipse dictaverat deseruisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:4)
Haec beneficia mea tueri nullo modo melius quam ut augeam possum, praesertim cum ipse illa tam grate interpretetur, ut dum priora accipit posteriora mereatur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 9:1)
Et habebit, si modo ut coepit, aliena testamenta, quod est improbissimum genus falsi, ipsis quorum sunt illa dictaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 14:1)
nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat -.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:3)
Expavit et sic interpretatus est, tamquam idem sibi futurus esset scribendi finis, qui fuisset illi legendi:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 6:1)
Properat illuc unde alii fugiunt, rectumque cursum recta gubernacula in periculum tenet adeo solutus metu, ut omnes illius mali motus omnes figuras ut deprenderat oculis dictaret enotaretque.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 10:1)
multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos ullos aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 15:1)
Te vero etiam atque etiam - repetam enim - meminisse oportet officii tui titulum ac tibi ipsum interpretari, quale quantumque sit ordinare statum liberarum civitatum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 7:1)
Altera epistula nuntias multa te nunc dictare nunc scribere, quibus nos tibi repraesentes.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 3:1)
agerem magis si me illa ipsa, quae scribis aut dictas, legere voluisses.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 28 3:3)
Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION