라틴어 문장 검색

Ergo quoniam negotiis difficillimis quoque saepe dispositio tempestiva prospexit, et statum nutantium rerum, recto consilio in bonam partem accepto, aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati, divisis vigiliis, quiescamus, somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 12:1)
At barbari perstricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio, parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis immineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis compositis, quae denuntiarent concordem foederum firmitatem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 3:1)
Nihilo minus tamen, diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus, humi proiecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 5:1)
Litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe, ut videretur parum Florentio credi, rescripsit, gratandum esse si provincialis, hinc inde vastatus, saltem sollemnia praebeat nedum incrementa quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 5:2)
Quibus ita provisis, digressoque vita principe memorato, urgens effectus intepuit, tandemque sero impositus navi, per maria fluentaque Tibridis, velut paventis, ne quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub emeatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 14:1)
Ad colloquium tandem accitus a Caesare, trementibus oculis adorato, victorisque superatus aspectu, condicione difficili premebatur, hac scilicet ut quoniam consentaneum erat, post tot secundos eventus, civitates quoque reparari, vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 9:1)
Et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet, maiorem misericordiam movit, conatus aliquotiens, parumque impediente singultu, permissus explicare quae poscebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:4)
Libratis denique diu consiliis, concordi assensione cunctorum, Macriano quidem et Hariobaudo pax est attributa, Vadomario vero, qui suam locaturus securitatem in tuto, et legationis nomine precator venerat, pro Urio et Ursicino et Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans, interim responderi non poterat, ne (ut sunt fluxioris fidei barbari) post abitum recreati nostrorum, parum acquiescerent per alios impetratis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 18:1)
quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 4장 5:2)
Dum campi cremantur (ut dictum est) tribuni cum protectoribus missi, citerioris ripae Euphratis castellis et praeacutis sudibus omnique praesidiorum genere communibant, tormenta, qua parum erat voraginosum, locis opportunis aptantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 6:1)
Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes, omissa omni cunctatione, operibus (quoniam vis minime procedebat) decernere iam censebant, et concito extremo belli ardore, omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 1:1)
Et tandem multa versantibus nobis, sedit consilium quod tutius celeritas fecit, quattuor eisdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione, caute (quod artis est difficillimae) collocantur, lux nobis advenit maestissima, Persarum manipulos formidatos ostentans, adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore immanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 6:1)
nec enim per eum steterat quo minus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium, delatas in proximos sinus, introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 1:2)
Rem igitur emendaturus urgentem, profectus cum instrumentis ambitiosis, imperator (ut dictum est) Valeriam venit, partem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines, barbaros observabat ante adventum suum amicitiae velamento, Pannonias furtim vastandas, invadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae vernis caloribus nives amnem undique pervium faciunt, nostrique pruinis subdivales moras difficile tolerabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 4:1)
Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis, maximoque contentionis fragore, probrosis conviciis mixto, Caesar assentire coactus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION