라틴어 문장 검색

quod si necessitas exigit, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe utile est, aut, antequam pronuntiet, reum facere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 31:1)
adeo ut, etiamsi reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque videatur tota extemporalis oratio, cuius initium nihil praeparati habuisse manifestum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 63:1)
Quare, etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 110:2)
nam et fallit voluptas et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 135:2)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
namque in iis, in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiamsi erunt contra nos themata, confiteri nobis licebit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 157:2)
habet interim vim propositionis, etiamsi per se non est propositio, eum exposito rerum ordine subiicimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 249:1)
egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 265:1)
quia quaedam, etiamsi ipsa sunt dura, in id tamen valent, ut ea molliant quae sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 266:2)
quae etiamsi ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, tamen adiuncta ceteris plurimum valent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 85:2)
hoc enim complectimur omnia, quae Graeci ἐνθυμήματα, ἐπιχειρήματα, ἀποδείξεισ, vocant, quanquam apud illos est aliqua horum nominum differentia, etiamsi vis eodem fere tendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:2)
verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:2)
haec omnia generaliter πίστεισ appellant, quod etiamsi propria interpretatione dicere fidem possumus, apertius tamen prolationem . Sed argumentum quoque plura significat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 102:3)
praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:1)
quae mihi, etiamsi personis accidunt, per se referenda tamen ad illam partem argumentorum videntur, quam ex causis ducimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 123:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION