라틴어 문장 검색

itaque ex me quaerunt, credo ex hoc item Scaevola, quonam pacto mortem Africani feras, eoque magis quod proximis Nonis, cum in hortos D. Bruti auguris commentandi causa, ut assolet, venissemus, tu non affuisti, qui diligentissime semper ilium diem et illud munus solitus esses obire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 9:3)
sed - saepe enim redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia - querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:1)
quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:5)
Cum consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:2)
addebat industrium etiam et diligentem et in exercitationibus commentationibusque multum operae solitum esse ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:3)
Nam de T. Flaminino, quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine diligenter locutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:5)
Erat summa gravitas, erat cum gravitate iunctus facetiarum et urbanitatis oratorius, non scurrilis lepos, Latine loquendi accurata et sine molestia diligens elegantia, in disserendo mira explicatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:4)
Eodem tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine et diligenter loquentibus numeratus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장4)
Rem videbat acute, componebat diligenter, memoria valebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 2:1)
C. Macer auctoritate semper eguit, sed fuit patronus propemodum diligentissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:1)
at in inveniendis componendisque rebus mira accuratio, ut non facile in ullo diligentiorem maioremque cognoverim, sed eam ut citius veteratoriam quam oratoriam diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:6)
prudens, acutus, minime incautus patronus, in causis cognoscendis componendisque diligens, magni laboris, multae operae multarumque causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:4)
quem tu videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 19:7)
et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum, me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum existimari velint!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 14:5)
Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem – dicam id quod sentio, Quirites – non facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris depulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION