라틴어 문장 검색

Marcellus insecutus est et subinde cedentem pressit, donec confligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha5)
in Hispania ad Baeculam Scipio cum Hasdrubale et Hamilcare conflixit et vicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha13)
ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat, et iniqua eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod angustiae et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut cum paribus conserere pugnam cogebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 18:1)
et iam conflixerant cornua, cum quod roboris in hostium acie erat, Poeni veterani Afrique, nondum ad teli coniectum venissent, neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent, ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 219:1)
magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 264:1)
et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere iniussu senatus posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 273:2)
robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine quam ut alter alterius imperio subiceretur praeoptantes, cum dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui praebuere documentumque quantum cupiditas imperii malum inter mortales esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 325:1)
quindecim milia peditum Mazaetullo, decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumve habente acie conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 418:1)
aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius consul cui Bruttii provincia erat in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 500:1)
idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 266:1)
Italicos intervallo quoque diremptos, incertos socii an hostes essent, in postremam aciem summotos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 475:2)
Mago bello quo in agro Insubrium cum Romanis conflixerat volneratus, dum in Africam per legatos revocatus revertitur, ex volnere mortuus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha15)
hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 187:1)
fatigatio ipsorum equorumque incerta victoria diremit proelium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 381:2)
Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit omnibus ab rege insessis, secutum vallem, per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam, in qua erant castra regia, transgressum acie conflixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION