라틴어 문장 검색

Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios - haud procul a Gadibus is locus abest - classe adpulsa, mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu factum, infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus cruci adfigi iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 540:1)
cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 239:3)
duae subinde urbes captae direptaeque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 74:2)
Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 479:1)
duarum coloniarum, quae ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 101:1)
cyretias ibi vi capiunt foedeque diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 470:2)
ibi paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 519:2)
praedae nec erat quicquam, nec meruerant Graeci cur diriperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 521:2)
ibi primo ager vastatus, deinde ipsa vi capta ac direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 524:1)
coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 531:3)
ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturum id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 557:1)
fusos caesosque hostis, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 561:2)
expugnationesque urbium ab utroque factas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha12)
Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 142:1)
Teuma inde et Celathara vicos expugnant diripiuntque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 155:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION