라틴어 문장 검색

velut arbiter alni, nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion, exiguo clavi flexu declinat aquarum verbera, nunc recta, nunc obliquante carina callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:150)
Iam ipsa terrae varietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget, quid promittat, paucorum est discernere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 23:3)
sapori certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur, nam est obsoletior et nigro propior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:5)
Est enim omnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 4:3)
quamvis non minimo aetatis spatio perseverandum sit, ut magnus numerus per aliquot annos discernatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:2)
Sed nec ad eam partem, qua est gemma, verum ad posteriorem declinatur, ut in terram potius devexa quam in germen delacrimet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 9장 2:1)
alia summovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:2)
atque ubi frequentanda sunt, melius ex vicino, si competit, mergi more pertica declinata propagatur, quam exempta reseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 3:6)
Si cervix mota et deiecta est, considerabimus quam in partem declinet, et ex diversa auricula sanguinem detrahemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 3:3)
Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 3:2)
vexilla praeferri ut id saltem discerneret cohortis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장9)
atque ipsi tempus fore quo crimina et innoxios discerneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장6)
eadem freto litori campis facies, neque discerni poterant incerta ab solidis, brevia a profundis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장5)
ceterum neque se neque senatum nisi cognita causa ius et iniuriam discreturos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장11)
neque enim eloquentiam fortuna discerni et satis inlustre si veteres inter scriptores haberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION