라틴어 문장 검색

Rupta iam pace utriusque consensu, Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 11:1)
Tunc domnus imperator misericordia motus, non gaudens cupiditatis eorum promissa, sed de illorum dolens malitia, elegit strenuis et nobilissimis viris, Hotone de finibus Bergomensis, Oschis et Gariardus episcopis, et confortavit eos domnus imperator et dixit:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 146)
Ille vero audito multum doluit, accepto tamen consilio Parisius venit cum manu valida.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:7)
Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens - quod etiam Alstingus mandaverat - populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:3)
Videre me non potuisse doleo quae M. S. Pols in libro Roberto Fruin a discipulis dedicato 'Geschiedkundige opstellen' (Hagae 1894) ad rem disseruit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:23)
20) de loco Sanctis 'opinatissimo' vastato et ecclesia S. Victoris incensa enarrantur, quam cladem scriptor non modo vehementissime doluit, sed etiam oculis vidisse videtur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:3)
Atque, quod omnibus audientibus et videntibus nimium dolendum est, aecclesiam sancti Victoris mirifico opere constructam incenderunt igni, omnia quae intus aut foris sanctuarii repperierunt rapuerunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:3)
Nobiles eius gladio ceciderunt, et illa dolens ac gemens, plorans ploravit per diem et noctem, dicens:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:22)
Nec tibi conuenio, nec tu mihi, nec tibi prosum, Nec mihi tu prodes, plus amo cara minus."
(ANONYMUS NEVELETI, De gallo et iaspide 2:4)
Sepe fidem falso mendicat inharcia teste, Sepe dolet pietas criminis arte capi.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:9)
Non amo nocturnum panem plus pane diurno, Aduena plus noto non placet hostis hero.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure et cane 26:6)
Pia capra michi lac dulce propinat, Me uice matris alit, me uice matris amat.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:7)
Humanam potuit anguis amare manum, Gracia longa uiri subitam mutatur in iram, Ira per anguineum dirigit arma caput.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et angue 33:2)
Fallere qui didicit, fallere semper amat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:14)
Rana dolet meliusque tumet.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION