라틴어 문장 검색

Si aut versum, inquit, pangis aut orationem solutam struis atque ea tibi verba dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga quo quid loco conveniat dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 2:2)
Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere, nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 13:1)
Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 12:5)
Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo divisa - verba sunt ipsius ex oratione, quam De Suis Virtutibus habuit - :
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 3:1)
neminem autem recte ita loqui paenitere sese, quod natus sit aut paenitere, quod mortalis sit aut quod ex offenso forte vulneratoque corpore dolorem sentiat, quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris vi ac necessitate naturae nobis accidant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 8:1)
Magnum viaticum pro magna facultate et paratu magno nove positum est, videturque Graecos secutus, qui ἐφόδιον a sumptu viae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod est institue et instrue.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 14:2)
sed nunc arrabo in sordidis verbis haberi coeptus ac multo videtur sordidius arra, quamquam arra quoque veteres saepe dixerint et conpluriens Laberius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 22:3)
Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in comoediarum superatus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 1:1)
et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 1:2)
Euripidem quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis vicisse, cum eum saepe vincerent aliquot poetae ignavissimi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 4:1)
Quin particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 1:1)
Furor fit laesa saepius patientia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:8)
Itaque, inquit, si quis haec duo verba cordi habeat eaque sibi imperando atque observando curet, is erit pleraque inpeccabilis vitamque vivet tranquillissimam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 7:1)
Contiones saepe exclamare vidi, cum apte verba cecidissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 9:3)
Eo saepe nos ad sese vocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque invitabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION