라틴어 문장 검색

cum surgeremus, clam percontor adstantes, quod genus vitae de tribus arripuisset ordinibus, monachum ageret an clericum paenitentemve.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:1)
hi sunt, quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere pudet negare paenitet praestitisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 2:2)
paenituit vidisse deam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris10)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
Saepius locutum, numquam me tacuisse paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S4)
Ad paenitendum properat cito qui iudicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 032)
Cave quicquam incipias, quod paeniteat postea.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 111)
Gravis animi poena est, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 196)
Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 212)
Imprudens peccat, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 271)
Male vincit is, quem paenitet victoriae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 366)
Sibi ipsi supplicium, admissi quem paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 714)
Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 12:2)
Et plura locutus, quid erga salutem eorum, qui ad mortem poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:19)
Quibus dictis, et descripta illi mensura paenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita secessit Hiberniam, unde originem duxerat, neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION