라틴어 문장 검색

Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:8)
Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:9)
Et ideo divinitus in nobis esse credendum est quod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 30:2)
1. Triphario nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partem in comparando preponere non audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur accepisse ‘sic’ adverbium affirmandi:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 75:1)
1. Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter seligamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 95:1)
3. Est etenim dignitas meritorum effectus sive terminus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 15:1)
5. Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem obiectum, sed circa diversa, ut dignius dicamus quod maioribus, dignissimum quod maximis dignum est (quia nichil eodem dignius esse potest), manifestum est quod optima optimis secundum rerum exigentiam digna sunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 17:1)
Ut propugnacula Britannica, intra civitatum foederatarum Americanarum fines posita, sine certamine, aut vulneribus ullis, Americanis dederentur, foedere isto effectum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.82)
Heroa nostrum viris omnibus magnis quos vetustas unquam vidit, comparare non possum tum, quia comparatio, nisi inter aequales, esse nequit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.68)
quod, etsi difficillimum erat, tamen, a Washingtonio effectum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.123)
Extitere, tamen, pauci, quibus honestas divitiarum comparatione potior fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.176)
"Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:165)
Ad conparationem quidem superiorum modica sunt, quae dicturi sumus, sed et in parvis idem animus ostenditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:1)
Miseri Israhelitae, ad quorum conparationem Nabuchodonosor servus Dei scribitur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:8)
Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION