라틴어 문장 검색

itaque non possunt videri sua tantum causa decurrere et explicare opus suum, quia pars operis et nos sumus.
(세네카, 행복론, Liber VI 107:2)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
novissime ad poenas et has adhuc leves, revocabiles decurrat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:3)
" Nihil cogor, nihil patior invitus nec servio deo sed assentior, eo quidem magis, quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere.
(세네카, De Providentia, book 1 59:6)
adeo non currere sed decurrere uidebatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 7:6)
Multas rerum natura mortis uias aperuit et multis itineribus fata decurrunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.46)
qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras;
(세네카, Hercules Furens 4:1)
dum petit unum praebere diem patrioque puer constitit axe nec per solitum decurrit iter, sed Phoebeis ignota petens sidera flammis errante rota, secum pariter perdidit orbem.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:37)
totus in vultus meos decurrit orbis, hinc et hinc populi fremunt totusque poscit vindicem mundus suum.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:27)
mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:46)
manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)
emergere umbris et fer auxilium tuae natae invocanti, genitor, aut Stygios sinus tellure rupta pande, quo praeceps ferar.
(세네카, 옥타비아 2:22)
talis emersam freto spumante Peleus coniugem accepit Thetin, quorum toros celebrasse caelestes ferunt, pelagique numen omne consensu pari.
(세네카, 옥타비아 10:23)
primus emergit solo, dextra ferocem cornibus taurum premens, Zethus, manuque sustinens laeva chelyn qui saxa dulci traxit Amphion sono;
(세네카, 오이디푸스 7:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION