라틴어 문장 검색

nec tu erubescas bucolica scribere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 172)
'saturare' autem 'pudeat sola' id est non erubescas sterilem agrum fimo pingui saturare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 802)
quidam Meropen volunt non apparere, velut erubescentem, quod sola e sororibus cum Sisypho mor- tali concubuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1388)
quo facto cum post victoriam iuvenes de incertis parentibus nati erubescerent originem suam - nam et Partheniatae appellabantur - , duce Phalanto, octavo ab Hercule, navigiis pro- fecti, venerunt ad oppidum Calabriae, quod Taras Neptuni filius condiderat, et id auctum habitaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1255)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"Quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:2)
"Sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:14)
"malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:3)
Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 6:1)
"Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:29)
deinde, ubi erubuit - vis enim est permagna naturae - , confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 37:5)
Et ille, cum erubuisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 7:6)
quas quidem non erubescens persequitur omnis nominatim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 111:7)
neque solum primis sententiis, quibus tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:5)
Cur prudentissimos in scribendo viros summae stultitiae putet esse damnandos ?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION