라틴어 문장 검색

panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:10)
quacumque libido est, incedo solus, percontor quanti holus ac far, fallacem Circum vespertinumque pererro saepe forum, adsisto divinis, inde domum me ad porri et ciceris refero laganique catinum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:16)
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur holus, soliti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:14)
nam variae res ut noceant homini credas, memor illius escae, quae simplex olim tibi sederit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 1:11)
videas metato in agello cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:16)
si nusquam es forte vocatus ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, quod nusquam tibi sit potandum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.17)
' 'da, si grave non est, quae prima iratum ventrem placaverit esca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.4)
Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 228:1)
nam dum te sequitur, primo miser excidit aevo et nova longinquis piscibus esca natat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 76)
ille sibi admotas a uirgine corripit escas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 85)
"didicit pugnas libroque relegit quae gereret campo, primus vix coeperat esse ex infante puer, rabidam cum forte cruentis rictibus atque escas ieiuna fauce parantem plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) arrepta de caute lupam, fractusque molari dissiluit vertex et saxum vulnere sedit, sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat, occurrit monstro vacuus, non robora portans, non pharetras;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)
"trepidantia cingens milia in infames iam iamque coegerat escas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 203)
seu tu sollicitus curas qua languidus esca quave peregrinus vivat, quid pascat et illum, lubrica crura cui tenuat sub compede carcer;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum33)
Pipere qui abundat, oleribus miscet piper.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P15)
Nullam potentibus saeculi pecuniam, excepta solum esca, siquos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius, quae sibi a diuitibus donaria pecuniarum largiebantur, uel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, uel ad redemtionem eorum, qui iniuste fuerant uenditi, dispensabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION