라틴어 문장 검색

erat surdaster M. Crassus, sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:2)
Quae vero nec praegravando descendunt, nec praegravanti cedendo ascendunt, etiamsi veris suis ponderibus adaugeant pondus totius, comparative tamen & in sensu vulgi non gravitant in aqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 23:17)
& verisimile est quod, etiamsi Demonstrationum gratia Hypothesin talem initio Sectionis hujus proposuerim ut Resistentia velocitati proportionalis esset, tamen Resistentia in minori sit ratione quàm ea velocitatis est.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 32:11)
Summa tamen excusationis meae haec est:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:18)
Recte ergo me facturum, si excusationem aliquam idoneam praeparassem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 139:8)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
Haec mihi sola excusatio vera, ceterae falsae videbuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 2:2)
sed temperanda in aliis, in te vero facile ei ratio constabit, etiamsi modum excesserit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 4:2)
Sed ego propriam quandam legem mihi dixi, ut defunctorum voluntates, etiamsi iure deficerentur, quasi perfectas tuerer.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 2:2)
Tum ego 'Desino' inquam, 'patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:3)
In summa computabam, si munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 8:1)
litteram non addam, etiamsi adhuc aliquid praeterisse me sensero.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 36:2)
quamquam non solum veniam me verum etiam laudem apud istum ipsum, a quo - ut ais - nova lis fortasse ut feminae intenditur, arbitror consecuturum, si haec eadem in actione, latius scilicet et uberius quam epistularum angustiae sinunt, vel in excusationem vel etiam commendationem meam dixero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 11:2)
Has, etiamsi mihi tenuis ex iis spes, destino retractare, ne tantus ille labor meus, nisi hoc quod reliquum est studii addidero, mecum pariter intercidat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 6:2)
Habes, ut puto, iustam excusationem, quam tamen dubito an tibi probari velim.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION