라틴어 문장 검색

procedente vero actu, iam paene ab initio narrationis, sinus ab humero recte velut sponte delabitur, et, cum ad argumenta ac locos ventum est, a sinistro togam, deiicere etiam, si haereat, sinum conveniet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 291:3)
id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia rerum sit humanarumque coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:2)
Sed modo," inquis, " hunc librum evolvere volo, modo illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:1)
deiciunt enim vultum, verba submittunt, figunt in terram oculos et deprimunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:2)
Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos de fastigio suo deicere, quod dixi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:1)
Hic alter inperitus est, rebus suis timet ad omnem crepitum expavescens, quem una quaelibet vox pro fremitu accepta deicit, quem motus levissimi exanimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 13:2)
Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:5)
Non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 12:4)
Occurrent acti in exilium et evoluti bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:1)
licet colligas nec veneno poto moriturum nec sopore sumpto dormiturum nec elleboro accepto, quicquid in visceribus haerebit, eiecturum deiecturumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:5)
Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:2)
Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:2)
non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod eum iudices cui summovetur, quam te quem lictor semita deicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 60:1)
Sed ipsum illud cadere non habet in se mali quidquam, si exitum spectes, ultra quem natura neminem deiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 4:1)
turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION