라틴어 문장 검색

in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 330:1)
aliquot primo impetu perculsi caesique sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:2)
nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:2)
illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 473:3)
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 25:1)
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:2)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)
itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in aciem processere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 487:2)
Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant milites ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 40:2)
plures caesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 43:1)
is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 70:1)
perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 505:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION