라틴어 문장 검색

ulcus enim vivescit et inveterascit alendo inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit, si non prima novis conturbes volnera plagis volgivagaque vagus Venere ante recentia cures aut alio possis animi traducere motus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 34:5)
varius concinnat id aeër. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, commovet atque aeër inimicus serpere coepit, ut nebula ac nubes paulatim repit et omne qua graditur conturbat et immutare coactat, fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:9)
ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque voces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 5:2)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, Setigerique sues atque in praesepibus ursi Saevire ac formae magnorum ululare luporum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 1:1)
Exaudite preces, si vos satis ore nefando Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris Humanis ieiuna cano, si pectora plena Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:42)
Licet has exaudiat herbas Ad manes ventura semel.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:47)
tali tua membra sepulcro, Talibus exuram Stygio cum carmine silvis, Ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:15)
Ad dominum redeas, noster te non capit ignis, Conturbator aper:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII4)
Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti Si repetas et si creditor esse velis, Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo Coganturque dei vendere quidquid habent, Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota, Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, III1)
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus, Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI5)
et ille intra se, ne exaudiant socii et timidiores despondeant animo, hic vero vociferatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 9212)
exavdire vocatos aut subaudimus 'deos' et quasi conquestio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non solum perisse eos, sed nec sepulturam habere, ad quam vocentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2191)
et procul quidam hoc loco 'procul' 'unde primum exaudiri potuit' tradunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 421)
nam praemisit 'quo magis inceptum peragat lucemque relinquat'. item tumulis Sychaei 'exaudiri voces et verba vocantis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4537)
avdiit modo exaudiit et ad effectum deduxit, paulo post tantum audiit, ut audiit Alcides iuvenem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4241)

SEARCH

MENU NAVIGATION