라틴어 문장 검색

Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio victor agrum, qui iuris esset Carthaginiensium, finisset, et confessione regis qui, cum Aphthirem, profugum ex regno suo, cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 704:1)
dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses - et iam prope excidium erat - oppugnabatur, et si capta vi foret, omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 385:1)
nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 46:1)
Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis pacata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 130:1)
excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam mitterent legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 44:1)
urbs erat praeclara ante excidium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:1)
exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 916)
profugus patriam deseres, cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 293)
nam et profugus lectus est qui iam sedes locavit, ut in Lucano profugique a gente vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis (4.9), et exul qui adhuc vagatur, ut in Sallustio qui nullo certo exilio vagabantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 218)
multi tamen ita definiunt, ut profugos eos dicant qui exclusi necessitate de suis sedibus adhuc vagantur, et simul atque invenerint sedes, non dicantur profugi, sed exules.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 216)

SEARCH

MENU NAVIGATION