라틴어 문장 검색

Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime et, quod eximium orationi eius inest, σεμνῶσ.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 17:3)
Mira in sermone, mira etiam in ore ipso vultuque suavitas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 6:2)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 4:1)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
Id tu cum incredibili quadam suavitate sermonum, tum vel praecipue stilo assequeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:2)
Est homo eximius et bonorum amantissimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 1:2)
Neque enim terras tibi sed formam aliquam ad eximiam pulchritudinem pictam videberis cernere:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 13:2)
haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:2)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest!
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 3:2)
sine me suavitate eius, sine leporibus perfrui.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 7:2)
Quod si cui, praestare Rusoni meo debeo, vel propter natales ipsius vel propter eximiam mei caritatem;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:1)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION