라틴어 문장 검색

tanto quique magis victus fateare necessest exitium quoque terrarum caelique futurum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:7)
at non multa virum sub signis milia ducta una dies dabat exitio nec turbida ponti aequora lidebant navis ad saxa virosque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:4)
usque adeo res humanas vis abdita quaedam opterit et pulchros fascis saevasque secures proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:10)
quod nisi respirent venti, [vis] nulla refrenet res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:13)
nam quod ali dederat vitalis aeëris auras volvere in ore licere et caeli templa tueri, hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:11)
Vide in hac fortuna etiam magnanimitatem exitum mortis ludibrio praeferentem. C. Vettium Pelignum Italicensem conprehensum a cohortibus suis, ut Pompeio traderetur, servus eius occidit, ac se, ne domino superstes fieret, interemit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 24:1)
Egressi superant fossas, noctisque per umbram Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri Exitio:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:1)
Haec ante exitium primis dant signa diebus et quae darent signa supra retulit idem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 10:2)
Mox erat hoc ipsum exitio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:4)
Nam quod alis dederat vitalis aeris auras Volvere in ore licere et caeli templa tueri, Hoc aliis erat exitio letumque parabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:7)
Quod muliebre corpus crebris purga­tionibus deputatum pluribus consertum est foraminibus, ut pateat in meatus et vias praebeat humori in egestionis exitium confluenti, per haec foramina vapor vini celeriter evanescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 18:2)
Magnus, nisi vincitis, exsul, Ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata Deprecor, ac turpes extremi cardinis annos, Ne discam servire senex.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:31)
Pulsatur arenis, Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu Ludibrium pelagi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:43)
Illic postquam se lumine vero Implevit, stellasque vagas miratur, et astra Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:3)
Nam sibi libertas umquam si redderet orbem, Ludibrio servatus erat, non utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION