라틴어 문장 검색

Gaudium maestis lacrimis rependit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 12:1)
Quod proprium gaudium bellantibus Fortuna tribuere non decrevit.
(카이사르, 아프리카 전기 61:5)
Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur.
(카이사르, 아프리카 전기 91:2)
Ille, ut ex carceribus in liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudio videretur profudisse.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 24:6)
Illam vero inprimis eorum quae praestiti mihi exopto mercedem, ut excellentissimi quique philologi majore studio quam ad hunc usque diem in Celsum mentem advertant, hodie scilicet nimis ab iis neglectum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.156)
solvantur habenis gaudia nec leges pudeat ridere severas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:132)
laeta subit Romam pietas et gaudia paene moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:236)
iamiam largis haec gaudia faxo conpensent lacrimis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:90)
pro caeca futuri gaudia!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:310)
crescunt difficili gaudia iurgio accenditque magis, quae refugit, Venus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:6)
horret adhuc animus manifestaque gaudia differt, dum stupet et tanto cunctatur credere voto.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:6)
quem simulacº vidit natus (nam clara nitebat Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu complexuque fovens, quos non speraverat, artus "O mihi post Alpes nunc primum reddite," dixit, "unde tuis optatus ades?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:144)
an potius meminisse iuvat semperque vicissim gaudia praemissi cumulant inopina dolores?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:68)
Nec minus accepto nostrae rumore cohortes (sic ducis urget amor) properantibus undique signis conveniunt, visoque animi Stilichone recepti singultus varios lacrimosaque gaudia miscent:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:152)
quis gaudia vero principis, amplexus alacris quis disserat aulae?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:170)

SEARCH

MENU NAVIGATION