라틴어 문장 검색

qui inaniores uenere, signo dato pro adulteris deprehenduntur, et quasi ad discendum uenerint, non prius abeunt quam aliquid scripserint.
(아풀레이우스, 변명 73:11)
Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire;
(아풀레이우스, 변명 76:9)
quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus;
(아풀레이우스, 변명 76:10)
quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla?
(아풀레이우스, 변명 77:3)
et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur.
(아풀레이우스, 변명 77:6)
ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit.
(아풀레이우스, 변명 77:8)
"magum te scripsit Pudentilla:"
(아풀레이우스, 변명 77:9)
quid, si consulem me scripsisset:
(아풀레이우스, 변명 77:11)
num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit?
(아풀레이우스, 변명 77:21)
credo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.
(아풀레이우스, 변명 77:22)
postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet?
(아풀레이우스, 변명 78:1)
tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.
(아풀레이우스, 변명 84:9)
cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum?
(아풀레이우스, 변명 85:5)
nam, quod paenissime oblitus sum, nuperrime cum testamentum Pudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudine scriberet, diu sum aduersus illam renisus, ne hunc ob tot insignis contumelias, ob tot iniurias exheredaret;
(아풀레이우스, 변명 97:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION