라틴어 문장 검색

'" Sed Clotho ego mehercules inquit pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:12)
difficillimae mihi expeditiones mandabantur.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 12:5)
Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat.
(세네카, 행복론, Liber IV 176:1)
In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:3)
Perpetietur hic famem et aestivae expeditionis sitim, qui puero male diluenti nivem irascitur ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:2)
Miles vigilias dividit, et nox immunis est ab expeditione redeuntium.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:7)
Quid tibi pro hac expeditione promittit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 83:1)
In forum ueni, narraui nocturnam expeditionem meam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.14)
tulimus saevae iussa novercae, hostilem animum vultusque truces, illa illa meis tristis Erinys thalamis Stygios praetulit ignes teque extinxit, miserande pater, modo cui totus paruit orbis cuique Britanni ultra Oceanum terga dedere, ducibus nostris ante ignoti iurisque sui.
(세네카, 옥타비아 1:7)
quandocumque igitur vitam mea fata reposcent, et breve in exiguo marmore nomen ero, Maecenas, nostrae spes invidiosa iuventae, et vitae et morti gloria iusta meae, si te forte meo ducet via proxima busto, esseda caelatis siste Britanna iugis, taliaque illacrimans mutae iace verba favillae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 130)
nunc etiam infectos demens imitare Britannos, ludis et externo tincta nitore caput?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18c1)
seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos, et maris et terrae caeca pericla viae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 273)
"victricia Caesar signa Caledonios transvexit ad usque Britannos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 45)
nam quis Persidis expeditionem aut victricia castra praeteribit Cari principis et perambulatum Romanis legionibus Niphaten, tum cum fulmine captus imperator vitam fulminibus parem peregit?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium26)
haec ad regem Gothorum charta videbatur emitti, pacem cum Graeco imperatore dissuadens, Britannos supra Ligerim sitos impugnari oportere demonstrans, cum Burgundionibus iure gentium Gallias dividi debere confirmans, et in hunc ferme modum plurima insana, quae iram regi feroci, placido verecundiam inferrent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION