라틴어 문장 검색

Nam cum de loco et tempore eius rei controversia inferretur, et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt, ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur.
(카이사르, 내란기, 1권 86:2)
Eisdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cobortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.
(카이사르, 내란기, 2권 19:5)
ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur.
(카이사르, 내란기, 2권 24:5)
Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altera [a] theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto.
(카이사르, 내란기, 2권 25:1)
" "Quod si iam," inquit, "haec explorata habeamus, quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per nos confirmari praestet?
(카이사르, 내란기, 2권 31:8)
Scipio ad sequendum paratus equitus magnam partem ad explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit.
(카이사르, 내란기, 3권 38:2)
sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis.
(카이사르, 내란기, 3권 86:4)
Has firmissimas se habere Pompeius existimabat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:7)
ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 52장2)
De numero eorum omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus adfinitatibus quo coniuncti quantam quisque multitudinem in communi Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 4장4)
Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 18장8)
Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 18장2)
Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장2)
Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat, legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata facturos;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 20장1)
Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION