라틴어 문장 검색

Notandum item diligenter explorandum esse,quid quaeque ferat regio, quid quaeque recuset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 7:3)
interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 7:3)
Quibus cordi est educatio generis equini, maxime convenit providere actorem 2 industrium et pabuli copiam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 1:1)
In educando genere mularum antiquissimum est diligenter exquirere atque explorare parentem futurae prolis feminam et marem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 1:1)
ita si discolores pilos asinus in palpebris aut auribus gerit, sobolem quoque frequenter facit diversi coloris, qui et ipse, etiam si diligentissime in admissario exploratus est, saepe tamen domini spem decipit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 7:3)
Primum quam longe sint explorandum est, praeparandaque in hanc rem liquida rubrica:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:3)
Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 12:1)
Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 4:1)
acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia, laetique interdum nuntii vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장9)
igitur propinquo summae rei discrimine explorandos militum animos ratus, quonam id modo incorruptum foret secum agitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장4)
auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat contionem et quae sapientia provisa aptaque inminenti pugnae disserit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장2)
at si teneat exercitum, augeat viris, multa quae provideri non possint fortuito in melius casura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장7)
quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장3)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
ab Romanis confertus pedes, dispositae turmae, cuncta proelio provisa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION