라틴어 문장 검색

Quia videlicet, sicut dictum est, sapientiae est judicare, id est quod ex justitia cuique debeatur, cognoscere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:6)
" Ex ipsa nostra locutione cognoscitis quia prius vox sonat ut Verbum postmodum possit audiri, Joannes ergo vocem se esse asserit, quia Verbum praecedit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 17:12)
Modum vero hujus generationis seu processionis, prout Dominus dederit, in sequentibus exponemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:5)
Philosophos autem unum tantummodo Deum cognoscere unus ex ipsis Tullius in primo Rhetoricorum perhibet dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:11)
Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, etc. (Rom. I, 19 et seq.) Unde et Claudianus Praefectorio patricio de statu animae scribens, his meminit verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:24)
Haec philosophi nobiles quaesierunt, et ex arte artificem cognoverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:45)
Nequando tamen de salute omnium desperet philosophorum, aut omnium vitam existimet reprobam, qui Dominicam incarnationem praecesserunt, beatum audiat Hieronymum, Evangelium Matthaei exponentem;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:17)
Soli quippe sibi Trinitas divina vere cognita est. Tantumdem etiam videt aliud ex Deo excogitari aliquo modo, quantum illud se habere illo modo, hoc est ita veraciter esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:10)
secundum quod in corporibus ipsa degenerare dicitur, sicut suo loco exponemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:8)
His ex Platone breviter collectis, atque ad nostrae fidei testimonium satis, ut arbitror, diligenter expositis, consequens existimo ad sequaces ejus commeare, ut ea quae ab ipsis quoque de anima mundi sunt dicta, nulla ratione convenienter accipi posse monstremus, nisi Spiritu sancto per pulcherrimam involucri figuram assignentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:1)
Quod quidem et per semetipsum aperiens dum quaedam Virgilii verba exponeret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:15)
) Haec quidem omnia tam Virgilii quam Macrobii verba, facile est juxta propositum nostrum ad nostrae fidei tenorem accommodare, nec aliter ea exponi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:43)
Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:14)
Unde et Hieronymus cum illum Ezechielis locum exponeret, ubi scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:8)
Quod etiam juxta litteram exponi veraciter aut convenienter nullatenus queant, ut supra meminimus, ipsa nos littera ad expositionem mysticam compellit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION