라틴어 문장 검색

supplicem Alciden vides, at nulla tellus, nulla me vidit fera te deprecantem.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:18)
non deprecor, non hortor, extingui cupis
(세네카, Phoenissae 75:1)
supplex accadens genibus deprecaberis?
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:11)
nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 12:2)
Domine mi Rex, deprecor noli despicere faciem servi tui qui | cupit tibi pauca referre.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 3:7)
lecto te solum, lecto te deprecor uno:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3415)
sed damnationis 1 suae ordinem exposcis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 3:1)
quod restat, exposcimus ut sicut ecclesiae nostrae ita etiam civitatis aeque tibi sit cura communis, quae cum olim, tum debebit ex hoc praecipue tempore ad tuum patrocinium vel ob tuum patrimonium pertinere, quod cuius meriti esse possit, quippe si vestra crebro illud praesentia invisat, vel Gothis credite, qui saepenumero etiam Septimaniam suam fastidiunt vel refundunt, modo invidiosi huius anguli etiam desolata proprietate potiantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 4:1)
"animi probra vultu 3 colorat et deprecatur ineptiam 4 mentis qualitas corporis;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:2)
ceterum eloquii copiam hanc praefert, hos olet flores, ut bene appareat non vos manifesta modo verum furtiva quoque lectione proficere, quamquam et hoc furtum quod deprecans exemplati libelli non venia tam debeat respicere quam gloria, quid tu enim facias absque virtute, qui nec ipsa peccata sine laude committis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:2)
ad haec ille confusus inrubuit, nil impudenti excusatione deprecatus errorem, sed ad cuncta convictum cum redarguerem, verecundiae iunxit comites lacrimas ita profluas ubertimque manantes, ut secuturae correctioni fidem fecerint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 1:3)
erant quidem prius, quod salva fidei pace sit dictum, vagae tepentes infrequentesque utque sic dixerim oscitabundae supplicationes, quae saepe interpellantum prandiorum obicibus hebetabantur, maxime aut imbres aut serenitatem deprecaturae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 2:2)
interim Petrum, tribunicium virum, portitorem nostri sermonis, insinuo, qui id ipsum sedulo exposcit, quique quid negotii ferat praesentaneo conpendiosius potest intimare memoratu, cui, precor, quod in vobis opis est, intuitu paginae praesentis accedat, manente respectu nihilominus aequitatis, contra quam nec magis fami Uarium causas commendare consuevi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Auspicio salutem 2:1)
nam nimis deprecari ineptias ipsas est ineptissimum, in quibus tu merus arbiter, si rem ex asse discingas, ridebis plurima, plura culpabis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 7:2)
nec sane multo labore me credidi deprecaturum vitatas causas erubescendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION