라틴어 문장 검색

queritur miserabile Graium nuda cohors vetitumque gemens circumvolat ignem, accipit et saevi manes Eteoclis iniquos haudquaquam regalis honos, Argivus haberi frater iussus adhuc atque exsul pellitur umbra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권22)
"non hic amissos, quamquam vagus exsul, honores, non gentile solum, carae non pectora matris, te cupiit unam noctesque diesque locutus Antigonen;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권189)
"tuque exsul ubique semper inops aequi, iam cede:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권222)
Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, silvicolae et exules vitae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 42장 1:3)
Ut Aeduini per uisionem quondam sibi exuli ostensam sit ad credendum prouocatus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.1)
nec solum exulem nuntiis hostilibus non tradidit, sed etiam eum, ut in regnum perueniret, adiuuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:4)
credebantque et baptizabantur quotquot erant praeordinati ad uitam aeternam, in quibus erant Osfrid et Eadfrid filii regis Aeduini, qui ambo ei exuli nati sunt de Quoenburga filia Cearli regis Merciorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:4)
Quo tempore rex Aedilualch donauit reuerentissimo antistiti Uilfrido terram LXXXVII familiarum, ubi suos homines, qui exules uagabantur, recipere posset, uocabulo Selaeseu quod dicitur Latine insula uituli marini.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:3)
I, caput obnube liberatoris urbis huius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:2)
spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 363:1)
ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 574:1)
his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 616:1)
liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 621:2)
Brutus ex senatus consulto ad populum tulit ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 24:1)
se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION