라틴어 문장 검색

exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:5)
Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:8)
Nimium funere nostro exultat:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 6:8)
Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placidaque tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit descenditque in aequum et detraxit muneri suo pompam, sic observavit idoneum tempus, ut in occasione potius emam in necessitate succurreret.
(세네카, 행복론, Liber II 52:2)
Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter- roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 102:1)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
impleat se eis omnibus, quae obiectare sensus solent, deinde praeterita respiciat et exoletarum voluptatium memor exsultet prioribus futurisque iam immineat ac spes suas ordinet et, dum corpus in praesenti sagina iacet, cogitationes ad futuram praemittat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 29:3)
Coniugia quoniam pervicax nostra abnuis regemque terres, sceptra quid possint scies.
(세네카, Hercules Furens 7:25)
exultat ingens saeculi nostri bonis corrupta turba nec capit clementiam ingrata nostram ferre nec pacem potest, sed inquieta rapitur hinc audacia, hinc temeritate fertur in praeceps sua:
(세네카, 옥타비아 12:25)
obtexit arces caelitum ac summas domos inferna facies, denegat fructum Ceres adulta, et altis flava cum spicis tremat, arente culmo sterilis emoritur seges, nec ulla pars immunis exitio vacat, sed omnis aetas pariter et sexus ruit, iuvenesque senibus iungit et gnatis patres funesta pestis, una fax thalamos cremat fletuque acerbo funera et questu carent, quin ipsa tanti pervicax clades mali siccavit oculos, quodque in extremis solet periere lacrimae:
(세네카, 오이디푸스 1:26)
quisquis secundis rebus exultat nimis fluitque luxu, semper insolita appetit.
(세네카, 파이드라 3:4)
exultet animus, cur toro viduo iaces?
(세네카, 파이드라 6:12)
obtexit agros miles - exultes licet
(세네카, Phoenissae 647:1)
TRIARIVS omni dimissa diuisione tantum exultauit quod Xerxen audiret uenire:
(세네카, Suasoriae, Deliberant Athenienses an tropaea Persica tollant, Xerse minante rediturum se nisi tollerentur. 7:5)
supraque magnos gentium exultet duces Libido victrix:
(세네카, Thyestes 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION