라틴어 문장 검색

nam dici nequit quantum per horas fert in hac vita miseriarum vita felicium istorum, si tamen sic sunt pronuntiandi qui sibi hoc nomen ut Sulla praesumunt, nimirum qui supergressi ius fasque commune summam beatitudinem existimant summam potestatem, hoc ipso satis miseriores, quod parum intellegunt inquietissimo se subiacere famula-tui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 2:1)
restat, ut exhortatio vestra seu sponsio famulum sic vel studentem placere vel meritum gratia competenti remuneretur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:1)
nostram quoque mensulam nullus, ut specum Polyphemi, hospes exhorruit, summa clementia tibi in famulos esse perhibetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 11:4)
qui satis docuit, quae sibi aut qualis erga famulos Christi cura ferveret, cum torum circa decumbentis antistitis, non dignitatem minus quam membra curvatus ac supra vultum propinqua morte pallentem dolore concolor factus, quid viro vellet lacrimis indicibus ostenderet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:3)
sic tamen, ut tibi assistat, tibi pareat, te sequatur atque ut, si permanserit tecum, neutri nostrum iudicetur famulus, si forte discesserit, quaeratur utrique fugitivus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 2:2)
"iam te sperabunt lacrimis planctuque decorae Troades optabuntque tuis dare colla catenis et patriam pensare toris aut ipsa placebit Tyndaris, incesta nimium laudata rapina, ast egomet primae puerilis fabula culpae narrabor famulis aut dissimulata latebo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:135)
talia dicentem non ipse immotus Achilles solatur iuratque fidem iurataque fletu spondet et ingentes famulas captumque reversus Ilion et Phrygiae promittit munera gazae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:140)
accensum quis bile fera famulisque tumentem leniet ardentique in se deflectet ab ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus27)
quid, si nec famulus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati10)
festasque dapes redimitaque vina abripiunt famuli:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis27)
Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo rara profanatas inspectant numina terras, huc vittata comam niveoque insignis amictu, qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum fraude rudes populos atque aurea regna colebas, mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci cerne pios fletus laudataque lumina terge.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum1)
vix famuli comitesque tenent, vix arduus ignis summovet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum64)
"Palatino famulus deberis amori, nil ego, nil, fateor, toto tam dulce sub orbe aut vidi aut genui, cedet tibi Latmius ultro Sangariusque puer quemque irrita fontis imago et sterilis consumpsit amor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 21)
cessere priores deliciae famulumque greges;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 31)
nunc frangere sexum atque hominem mutare nefas, gavisaque solos quos genuit natura videt, nec lege sinistra ferre timent famulae natorum pondera matres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 38)

SEARCH

MENU NAVIGATION