라틴어 문장 검색

cum omnia sacra profanaque in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante moenia, loco seu numine defensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장10)
Celeberrimos auctores habeo tantam victoribus adversus fas nefasque inreverentiam fuisse ut gregarius eques occisum a se proxima acie fratrem professus praemium a ducibus petierit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 51장1)
eadem rursus numina, eadem fata ruptores foederum expectarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장6)
id enim fas armorum et ius hostium est:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 58장4)
delectus e propinquis consulta responsaque ut internuntius numinis portabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장14)
resipiscere paulatim civitates fasque et foedera respicere, principibus Remis, qui per Gallias edixere ut missis legatis in commune consultarent, libertas an pax placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장9)
Per eos mensis quibus Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies et certa maris opperiebatur, multa miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장1)
atque ingressus intentusque numini respexit pone tergum e primoribus Aegyptiorum nomine Basiliden, quem procul Alexandria plurium dierum itinere et aegro corpore detineri haud ignorabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장3)
atque illis Ponti et externorum parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente Eumolpidarum, quem ut antistitem caerimoniarum Eleusine exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장6)
qui versus animi modo numen pavescere, modo minis adversantis populi terreri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장2)
advocata contione iussa numinis, suos Ptolemaeique visus, ingruentia mala exponit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장8)
deum ipsum multi Aesculapium, quod medeatur aegris corporibus, quidam Osirin, antiquissimum illis gentibus numen, plerique Iovem ut rerum omnium potentem, plurimi Ditem patrem insignibus, quae in ipso manifesta, aut per ambages coniectant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장17)
Aegyptii pleraque animalia effigiesque compositas venerantur, Iudaei mente sola unumque numen intellegunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장12)
Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장1)
quorum numine capesserent pugnam, coniugum parentum patriae memores:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION