라틴어 문장 검색

Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi castra pia statione tenent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum62)
"subiit ultricia Tydeus Tartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram, Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권14)
Sed non statim et Iupiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic nutricis suae odorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:1)
Tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot de deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae quot manent adhuc simulacra captivorum deorum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 15:1)
Idem de apparatibus interpretabimur in ipsorum honorum suggestu deputandis, quod purpurae, quod fasces, quod vittae, quod coronae, quod denique contiones et edicta et pultes pridianae sine pompa diaboli, sine imitatione daemonum non sunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 3:1)
significans nimirum, quod ibidem caeleste erigendum tropaeum, caelestis inchoanda uictoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.11)
Quin etiam sublime crucis, radiante metallo, Hic posuit tropaeum, nec non et quattuor auro Scribi euangelii praecepit in ordine libros;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 7:10)
id modo cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 9:1)
Brutus prior concedente collega fasces habuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 9:2)
haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:1)
consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:2)
eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:2)
centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:1)
qui privati fasces et regium imperium habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 420:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION