라틴어 문장 검색

Cuius radius lucis tantus extitit, ut quidam de fratribus senior, qui ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod ingressi per rimas ostiorum uel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis uiderentur superare fulgorem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII. 1:3)
Coepi autem mirari, quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam, uel fenestram, uel ascensum alicubi conspicerem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:13)
In occidentali eiusdem ecclesiae parte fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per uitrum fulgent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:1)
illius ut uerbis, sis mihi lenta ueto, ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, maestaque sopitae stet soror ante torum, qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 625)
ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 302:1)
cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas - habitabat enim rex ad Iovis Statoris - populum Tanaquil adloquitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 425:1)
ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 120:1)
hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 469:1)
operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 48:1)
qui crederent duobus nunc in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam diu habuerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 390:1)
auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum pondus saxo quadrate saeptum in Capitolio sacravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 152:2)
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 110:1)
multitudo pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant et quid rei sit rogitant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 272:1)
reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac montibus saepta circumventis praeter mortem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 254:1)
Castra testis parietum pro muro saepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 381:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION