라틴어 문장 검색

aut ferri ad terminum, ubi pro natura sua aut rotent aut quiescant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:5)
magnes armatus nonnullus detinet et suspendit ferrum, ad sexagecuplum pondus ipsius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:2)
nam idem fiet in lamina ferri (si augeatur mora), quae non est expirabilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:29)
Nam rubigo ferri longo tempore procedit, at versio in crocum Martis subito;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:16)
quales sunt magnetis et ferri, atque auri et argenti vivi, et similium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:10)
In lucem iam edere mihi visum est Delibationes meas, quae ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimae, quia forsitan videntur prae ceteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:3)
Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis vidit Nebuchadnezzar:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:31)
Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:3)
Et post tempus aliquod propone tibi exemplum proprium, et in teipsum stricte inquiras num non melius inceperis quam perstiteris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:13)
Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere medicina est interdum nimis penetrans et corrosiva.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:9)
Recte enim Craeso ostentanti aurum respondit Solon at si quis, o rex, venerit, qui melius quam tu ferrum gestet, illi profecto totum hoc cedet aurum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:15)
Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:9)
Frutices autem ferro resecandae sunt ne deformiter excrescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:13)
Sicut enim ferrum acuit ferrum, ita per gloriam hanc animi invicem accuntur et excitantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:18)
Quod licet esset ei graue pondus materiei, Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi, Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei Exhibuere tamen scribendi grande leuamen, [H]ac ut morosa prodesset et arte iocosa.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION