라틴어 문장 검색

Sed durante hoc tractatu secreto Carolus, ut rem ab adversis oppositionibus et dissuasionis auris illaesam servaret, ad solitas artes confugiens, et sperans se nuptias, sicut antea bellum, posse tecte conficere si regem Angliae inani spe lactasset, solennem legationem in Angliam misit per Franciscum dominum de Luxemburgo, Carolum Marignianum,et Robertum Gaguienum generalem Ordinis Bonorum Hominum (qui appellantur) de Trinitate, qui pacem et foedus cum rege componerent, intermiscendo veluti preces ut Carolo liceret cum Henrici regis bona voluntate (pro iure suo tanquam domino feudi, atque insuper tutori) de nuptiis Britannae ad arbitrium suum disponere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:14)
Etsi autem (domini mei) hoc incoeptum primo intuitu vastum videri possit et immodicum, ut rex propriis copiis illud aggrediatur quod coniunctae copiae tot principum Christianorum non sine magnis laboribus et diuturno bello olim confecerunt, attamen celsitudo sua prudenter secum reputat interdum copias minores sub uno imperio unitas successu feliciores evadere, etsi fama et opinione minus iactentur, quam copias multo ampliores varie commistas, et vinctulo foederum et societatum tantum colligatas, quae plerunque paulo post principia vertuntur in dissidia et dissocationes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:12)
Alexander enim se in arctum compulsum esse et quasi obsessum sentiens a foedere quodam et societate inter praecipuos Italiae status inita, ut nullus ei aditus ad familiam suam evehendam (cuius rei cupiditate immani flagrabat) pateret, aquas in Italia turbare expetebat, ut in turbido felicius piscaretur, rete scilicet iaciens, non ex Petri, sed ex Borgiae navi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:10)
et statim legatos tam ad regem Angliae quam ad regem Hispaniae expedivit, qui eos ad bellum et foedus offensivum ineundum contra Gallum excitarent, se cum magnis copiis in bellum adfuturum pollicitus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:6)
Iacobum Tertium Scotiae regem sibi fidissimum periisse meminerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:7)
Itaque circumrotabat ducissa, atque ut omnes suspiciones tolleret, et metuens eum diutius apud se retinere (satis gnara arcana brevis aevi plerunque esse) clam eum misit in Lusitaniam cum domina Bramptona, Angla quae illo tempore in Lusitaniam navigavit, una cum homine fido ex famulitio proprio qui facta eius sedulo observaret, ubi morari eum voluit donec nova mandata ab ea acciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:31)
Qui iam attoniti se mutuo oblique intuebatur incerte quis partibus suis fidus esset, quis secus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 20:3)
Ideoque, quo facilius Perkinum in Cantium alliceret, eum in partes septentrionales procul profectionem suscepisse, luctatorum more latus apertum Perkino ostendendo ut irrueret et incaute deiiceretur, cum rex eam Cantii provinciam iam antea sibi fidam et erga se bene animatam effecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 2:3)
6. Hoc etiam anno foedus iniit rex cum principibus Italis pro defensione Italiae contra Gallos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:1)
Itaque ad instantiam statuum Italiae complurium (et maxime papae Alexandri) foedus ictum est inter eundem Alexandrum papam, Maximilianum Romanorum regem, Henricum regem Angliae, Ferdinandum et Isabellam reges Hispaniarum (ita enim in tractatu orginali nomina principum illorum constanter collocantur), Augustinum Bardicum ducem Venetiarum, et Ludovicum Sforzam ducem Medliolani, pro communi defensione statuum suorum singulorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:14)
Hoc etiam ipso tempore tam Maximilianus rex quam Carolus coeperunt a rege Henrico averso animo esse, alter in malam partem accipiens prohibitionem commercii cum Flandria, alter regi iam diffidens propter foedus nuper ictum cum Italis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 14:5)
Verum Richardus dux Glocestriae patruus eorum crudelis, primo per ambitionem regnum, deinde nepotum sanguinem ad status sui securitatem sitiens, cuidam scelerato et sibi (ut putabat) fido mandavit ut utrunque iugularet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:7)
Verum (ut videtur) numini coelesti compla et (ad bonum commune insulae huius universae, quo haec regna potentissima Angliae et Scotiae melius et arctius amicitiae foedere ex tanto merito conglutinarentur) collocationem mei in solio avorum meorum regnum Angliae armis et auxiliis celsitudinis vestrae reservare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:25)
21. "Nos in memoriam revocantes praemissa, necnon immania et execrabilia malefica assidue perpetrata per hostem istum nostrum capitalem eiusque complices violando libertates et immunitates sanctae nostrae matris ecclesiae sub praetextibus mundanis et quae hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuae populi expilationes per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones et graves exactiones, cum multis aliis factis odiosis quae ruinam et desolationem regno in propinquo minantur, gratia divini fulti atque ope et auxilio illustrium procerum regii nostri sanguinis, adhibitis etiam aliorum hominum prudentium consiliis, providebimus in posterum atque ut rempublicam ordinabimus, ut merces regni nostri nativae maximo cum lucro impendantur, commercia regni cum partibus exteris ita administrentur, ut in maius emolumentum cedant subditis nostris, et omnes illae (quas recensuimus) decimae, tributa, tallagia, benevolentiae, impositiones, et graves exactiones penitus aboleantur et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in allis casibus in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliae ab antiquo subsidia et collationes subditorum et fidorum ligeorum recipere consueverunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 21:1)
Regem illum, qui foedere sibi iunctus esset, et nulla re a se provocatus, tanto erga se odio arsisse ut faeces Perkini intoxicationis epotaret, quos iam caeteri omnes ubique abiecerant et despexerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION