라틴어 문장 검색

postquam volgata est atrocitas supplicii, suam quoque noxam pari poena aestimatam rati, vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante habuerant auxiliis, in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis stativa habuerant, cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum et quingentis transcenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 465:1)
Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter latam suam iniuriam ratus, nec quemquam aestimare alium eam litem posse nisi qui atrocitatem eius patiendo sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit, laceratosque omnibus quae pati corpus ullum potest suppliciis interfecit, nec satiatus vivorum poena insepultos proiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 132:1)
ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 136:1)
ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 149:1)
quidquid dixero, minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 157:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)
si quem libido, si furor in gurgitem abripuit, illorum eum, cum quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 172:2)
ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 188:1)
illo uno collega castigare se nova flagitia et priscos revocare mores posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 501:1)
huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae adiecit, ut vulgo ipsum liberosque ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 44:1)
consul moveri flagitio timoris fatendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 655:3)
nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 45:2)
omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 99:2)
) Manifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 287)
Flagitium hominis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4140)

SEARCH

MENU NAVIGATION